Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Chronicles 7

The Second Book of the Chronicles

Return to Index

Chapter 8

1

 

 expletis autem viginti annis postquam aedificavit Salomon domum Domini et domum suam 

 

 


2

 

 civitates quas dederat Hiram Salomoni aedificavit et habitare ibi fecit filios Israhel 

 

 


3

 

 abiit quoque in Emath Suba et obtinuit eam 

 

 


4

 

 et aedificavit Palmyram in deserto et alias civitates munitissimas aedificavit in Emath 

 

 


5

 

 extruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem civitates muratas habentes portas et vectes et seras 

 

 


6

 

 Baalath etiam et omnes urbes firmissimas quae fuerunt Salomonis cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum omnia quae voluit Salomon atque disposuit aedificavit in Hierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suae 

 

 


7

 

 omnem populum qui derelictus fuerat de Hettheis et Amorreis et Ferezeis et Eveis et Iebuseis qui non erant de stirpe Israhel 

 

 


8

 

 de filiis eorum et de posteris quos non interfecerant filii Israhel subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc 

 

 


9

 

 porro de filiis Israhel non posuit ut servirent operibus regis ipsi enim erant viri bellatores et duces primi et principes quadrigarum et equitum eius 

 

 


10

 

 omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta qui erudiebant populum 

 

 


11

 

 filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam aedificaverat ei dixit enim non habitabit uxor mea in domo David regis Israhel eo quod sanctificata sit quia ingressa est eam arca Domini 

 

 


12

 

 tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini quod extruxerat ante porticum 

 

 


13

 

 ut per singulos dies offerretur in eo iuxta praeceptum Mosi in sabbatis et in kalendis et in festis diebus ter per annum id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum 

 

 


14

 

 et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei et ianitores in divisionibus suis per portam et portam sic enim praeceperat David homo Dei 

 

 


15

 

 nec praetergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitae ex omnibus quae praeceperat et in custodiis thesaurorum 

 

 


16

 

 omnes inpensas praeparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam 

 

 


17

 

 tunc abiit Salomon in Hesiongaber et in Ahilath ad oram maris Rubri quae est in terra Edom 

 

 


18

 

 misit autem ei Hiram per manum servorum suorum naves et nautas gnaros maris et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et adtulerunt ad regem Salomonem 

 

 


2nd Chronicles 9

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: